https://wodolei.ru/catalog/rakoviny/stoleshnitsy/ 
А  Б  В  Г  Д  Е  Ж  З  И  Й  К  Л  М  Н  О  П  Р  С  Т  У  Ф  Х  Ц  Ч  Ш  Щ  Э  Ю  Я  AZ

 

Ibi tertio condempnata est heresis Feliciana, quam dampnationem per auctoritatem sanctorum patrum in libro conscripserunt, quem librum omnes sacerdotes manibus propriis subscripserunt. Ibi obiit Fastrada regina et in sancto Albano honorifice sepulta est. Pseudosynodus Grecorum, quam falso septimam vocabant, pro adorandis imaginibus fecerunt, reiecta est a pontificibus.Inde motus est exercitus partibus Saxoniae per duas turmas: in unam fuit domnus Carolus gloriosissimus rex; in aliam misit domnum Carolum nobilissimum filium suum per Coloniam. Saxones autem congregantes se in campo, qui dicitur Sinistfelt, praeparantes se quasi ad pugnam; cum vero audissent se ex duabus partibus esse circumdatos, dissipavit Deus consilia eorum, et quamvis fraudulenter et christianos se et fideles domno regi fore promiserunt. Rex ad palatium, quod Aquis vocatur, rediit ibique natalem Domini celebravit et pascha. Et inmutavit se numerus annorum in 795. DCCXCV. In quo etiam rex venit ad locum, qui dicitur Cuffinstang, in suburbium Mogontiacensis urbis, et tenuit ibi placitum suum. Audiens vero, quod Saxones more solito promissionem suam, quam de habenda christianitate et fide regis tenenda fecerant, irritam fecissent, cum exercitu in Saxoniam ingressus est et usque ad fluvium Albim pervenit ad locum, qui dicitur Hliuni; in quo tunc Witzin Abodritorum rex a Saxonibus occisus est. Ibi etiam venerant missi tudun, qui in gente et regno Avarorum magnam potestatem habebat; qui dixerunt, quod idem tudun cum terra et populo suo se regi dedere vellet et eius ordinatione christianam fidem suscipere vellet.Rex vero afflictis magna ex parte Saxonibus eorumque terra vastata acceptisque eorum obsidibus in Gallias rediit et in palatio, qui vocatur Aquis, natalem Domini celebravit et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in 796. DCCXCVI. Adrianus papa obiit, et Leo, mox ut in locum eius successit, misit legatos cum muneribus ad regem; claves etiam confessionis sancti Petri et vexillum Romanae urbis eidem direxit. Sed et Heiricus dux Foroiulensis missis hominibus suis cum Wonomyro Sclavo in Pannonias hringum gentis Avarorum longis retro temporibus quietum, civili bello fatigatis inter se principibus, spoliavit, – chagan sive iuguro intestina clade addictis et a suis occisis – thesaurum priscorum regum multa seculorum prolixitate collectum domno regi Carolo ad Aquis palatium misit. Quo accepto peracta Deo largitori omnium bonorum gratiarum actione idem vir prudentissimus atque largissimus et Dei dispensator magnam inde partem Romam ad limina apostolorum misit per Angilbertum dilectum abbatem suum; porro reliquam partem obtimatibus, clericis sive laicis, ceterisque fidelibus suis largitus est.In eodem anno tudun secundum pollicitationem suam cum magna parte Avarorum ad regem venit, se cum populo suo et patria regi dedit; ipse et populus baptizatus est, et honorifice muneribus donati redierunt.Rex collectis exercitibus suis Saxoniam ingressus est, filium suum Pippinum regem Italiae in Pannonias cum exercitu misso. Cuius legationes ad eum in eadem Saxonia venerunt, una, quae dixit occurrisse ei kagan cum ceteris optimatibus, quem sibi Avares post interfectionem priorum constituerunt; altera, quae dixit Pippino cum exercitu suo in hringo sedere. Et domnus rex peragrata Saxonia cum integro exercitu suo in Gallias se recepit et in Aquis palatio filium suum Pippinum e Pannonia redeuntem et partem thesauri, quae remanserat, adducentem laetus aspexit.Atque ibidem natalem Domini ac pascha celebravit. Et inmutavit se numerus annorum in 797. DCCXCVII. Barcinona civitas Hispaniae, quae iam pridem a nobis desciverat, per Zatun praefectum ipsius nobis est reddita. Nam ipse ad palatium veniens domno regi semetipsum cum civitate commendavit.Expeditio facta in Saxoniam, et usque ad oceanum trans omnes paludes et invia loca transitum est; et rex de Haduloha regressus – hoc enim loco nomen, ubi oceanus Saxoniam alluit – tota Saxonum gente in deditionem per obsides accepta trans Renum in Gallias reversus est.Et in Aquis palatio Abdellam Sarracenum filium Ibin-Mauge regis, qui a fratre regno pulsus in Mauritania exulabat, ipso semetipsum cominendante suscepit. Illuc et legatus Nicetae, qui tunc Siciliam regebat, nomine Theoctistus venit imperatoris epistolam portans; quem magnifice suscipiens post paucos dies absolvit.Et Novembrio mense mediante ad hibernandum cum exercitu Saxoniam intravit positisque castris apud Wisoram fluvium locum castrorum Heristelli vocari iussit. Illuc legati gentis Avarorum cum muneribus magnis venerunt. Inde Abdellam Sarracenum cum filio suo Hludowico in Hispanias reverti fecit et filium suum Pippinum ad Italiam misit; ipse ad disponendam Saxoniam totum hiemis tempus inpendens ibi natalem Domini, ibi pascha celebravit. Et inmutavit se numerus annorum in 798. DCCXCVIII. Venit etiam et legatus Hadefonsi regis Galleciae et Asturiae, nomine Froia, papilionem mirae pulchritudinis praesentans.Sed in ipso paschae tempore Nordliudi trans Albim sedentes seditione commota legatos regios, qui tunc ad iustitias faciendas apud eos conversabantur, conprehendunt, quosdam ex eis statim trucidantes, ceteros ad redimendum reservant; ex quibus aliqui effugerunt, ceteri redempti sunt. Rex collecto exercitu de Haristalli ad locum, qui Mimda dicitur, perrexit; et facto consilio in desertores arma corripuit et totam inter Albim et Wisuram Saxoniam populando peragravit. Nordliudi contra Thrasuconem ducem Abodritorum et Eburisum legatum nostrum conmisso proelio acie victi sunt. Caesa sunt ex eis in loco proelii quattuor milia, ceteri, qui fugerunt et evaserunt, quanquam multi et ex illis cecidissent, de pacis conditione tractaverunt. Et rex acceptis obsidibus, etiam et his, quos perfidissimos primores Saxonum consignabant, in Franciam reversus est.Et Aquasgrani palatium pergens legationem Grecorum a Constantinopoli missam suscepit. Erant enim legati Michahel patricius quondam Frigiae et Theophilus presbyter, epistolam Herenae imperatricis ferentes; nam filius eius Constantinus imperator anno superiore a suis conprehensus et excecatus est. Haec tamen legatio tantum de pace fuit. Quos cum absolvisset, absolvit etiam cum eis et Sisinnium fratrem Tarasii Constantinopolitani episcopi iamdudum in Italia proelio captum.Hoc anno sidus, quod dicitur Martis, a superioris anni Iulio usque ad huius anni Iulium nusquam in toto caelo videri potuit.Insulae Baleares a Mauris et Sarracenis depraedatae sunt.Hadefonsus rex Galleciae et Asturiae praedata Olisipona ultima Hispaniae civitate insignia victoriae suae loricas, mulos captivosque Mauros domno regi per legatos suos Froiam et Basiliscum hiemis tempore misit.Sicque in hoc palatio et natalem Domini et pascha a domno rege celebrata sunt. Et inmutavit se numerus annorum in 799. DCCXCVIIII. Romani Leonem papam letania maiore captum excecaverunt ac lingua detruncaverunt. Qui in custodia missus noctu per murum evasit et ad legatos domni regis, qui tunc apud basilicam sancti Petri erant, Wirundum scilicet abbatem et Winigisum Spolitinum ducem, veniens Spoletium est deductus.Domnus rex ad Saxoniam profectus Renum ad Lippeam transivit et in loco, qui vocatur Padrabrunno, positis castris consedit et inde diviso exercitu Carlum filium suum cum medietate ad conloquium Sclavorum et ad recipiendos, qui de Nordliudis venerunt, Saxones in Bardengauwi direxit. Ipse altera medietate secum retenta eodem in loco Leonem pontificem summo cum honore suscepit ibique reditum Carli filii sui ex*pectans Leonem pontificem simili, quo susceptus est, honore dimisit; qui statim Romam profectus est, et rex Aquasgrani palatium suum reversus est.In eadem expeditione legatus Michahelis Siciliae praefecti, nomine Danihel, ad domnum regem venit atque inde iterum cum magno honore dimissus est.Eodem anno gens Avarum a fide, quam promiserat, defecit, et Ericus dux Foroiulensis post tot prospere gestas res iuxta Tharsaticam Liburniae civitatem insidiis oppidanorum oppressus est, et Geroldus comes, Baioariae praefectus, commisso contra Avares proelio cecidit.Insulae Baleares, quae a Mauris et Sarracenis anno priore depraedatae sunt, postulato atque accepto a nostris auxilio nobis se dediderunt et cum Dei auxilio a nostris a praedonum incursione defensi sunt. Signa quoque Maurorum in pugna sublata et domno regi praesentata sunt.Wido comes, qui in marcam Brittaniae praesidebat, una cum sociis comitibus Brittaniam ingressus totamque perlustrans in deditionem accepit; et regi de Saxonia reverso arma ducum, qui se dediderant, inscriptis singulorum nominibus praesentavit. Nam his se et terram et populum unusquisque illorum tradidit, et tota Brittaniorum provincia, quod numquam antea, a Francis subiugata est.Eodem anno monachus quidam de Hierosolimis veniens benedictionem et reliquias de sepulchro Domini, quos patriarcha Hierosolimitanus domno regi miserat, detulit.Azan praefectus civitatis, quae dicitur Osca, claves urbis per legatum suum cum muneribus transmisit.Celebratusque est dies natalis Domini in eodem palatio. Et inmutavit se numerus annorum in 800. DCCC. Rex absolutum Hierosolimitanum monachum reverti fecit, mittens cum eo Zachariam presbiterum de palatio suo, qui donaria eius per illa sancta loca deferret. Ipse medio mense Martio Aquisgrani palatio digrediens, litus oceani Gallici perlustravit, in ipso mari, quod tunc piratis infestum erat, classem instituit, praesidia disposuit, pascha in Centulo apud sanctum Richarium celebravit. Indeque iterum per litus oceani Ratumagum civitatem profectus est, ibique Sequana amne transmisso Turonis ad sanctum Martinum orationis causa pervenit, moratus ibi dies aliquot propter adversam domnae Liutgardae coniugis valitudinem, quae ibidem et defuncta et humata est; obiit autem dieII. Non. Iunii.Inde per Aurelianos ac Parisios regressus *Aquasgrani reversus est. Et pridie Non. Iul. insolito more aspera pruina erat et VII. Id. Iul. similiter, quae tamen nihil incommoditatis fructibus attulit.Et mense Augusto inchoante Mogontiacum veniens iter in Italiam condixit atque inde profectus cum exercitu Ravennam venit. Ibi ordinata in Beneventanos expeditione post septem dierum inducias Romam iter convertit et exercitum cum Pippino filio suo in Beneventanorum terras praedatum ire iussit. Romam vero cum venisset, occurrit ei pridie Leo papa et Romani cum eo apud Nomentum, duodecimo ab urbe lapide, et summa eum humilitate summoque honore suscepit; prandensque cum illo in loco praedicto statim eum ad urbem praecessit. Et in crastinum in gradibus basilicae beati Petri apostoli stans, missis obviam Romanae urbis vexillis, ordinatis etiam atque dispositis per congrua loca tam peregrinorum quam civium turmis, qui venienti laudes dicerent, ipse cum clero et episcopis equo descendentem gradusque ascendentem suscepit dataque oratione in basilicam beati Petri apostoli psallentibus cunctis introduxit. Facta sunt haec sub die VIII. Kal. Decembris.Post VII vero dies rex contione vocata, cur Romam venisset, omnibus patefecit et exinde cotidie ad ea, quae venerat, facienda operam dedit. Inter quae vel maximum vel difficillimum erat, quod primum inchoatum est, de discutiendis, quae pontifici obiecta sunt, criminibus. Qui tamen, postquam nullus probator criminum esse voluit, coram omni populo in basilica beati Petri apostoli evangelium portans ambonem conscendit invocatoque sanctae Trinitatis nomine iureiurando ab obiectis se criminibus purgavit. Eadem die Zacharias cum duobus monachis, uno de monte Oliveti, altero de sancto Saba, de Oriente reversus Romam venit; quos patriarcha Hierosolimitanus cum Zacharia ad regem misit, qui benedictionis causa claves sepulchri Dominici ac loci calvariae, claves etiam civitatis et montis cum vexillo detulerunt. Quos rex benigne suscipiens aliquot dies secum detenuit et Aprili mense remuneratos absolvit. Celebravitque natalem Domini Romae. Et inmutatus est annorum numerus in 801. DCCCI. Ipsa die sacratissima natalis Domini, cum rex ad missam ante confessionem beati Petri apostoli ab oratione surgeret, Leo papa coronam capiti eius imposuit, et a cuncto Romanorum populo adclamatum est: 'Carolo augusto, a Deo coronato magno et pacifico imperatori Romanorum, vita et victoria! Et post laudes ab apostolico more antiquorum principum adoratus est atque ablato patricii nomine imperator et augustus est appellatus.Post paucos autem dies iussit eos, qui pontificem anno superiore deposuerunt, exhiberi; et habita de eis questione secundum legem Romanam ut maiestatis rei capitis dampnati sunt. *Pro quibus tamen papa pio affectu apud imperatorem intercessit; nam et vita et membrorum integritas eis concessa est, ceterum pro facinoris magnitudine exilio deportati sunt. Huius factionis fuere principes Paschalis nomenclator et Campulus sacellarius et multi alii Romanae urbis habitatores nobiles, qui simul omnes eadem sententia dampnati sunt.Ordinatis deinde Romanae urbis et apostolici totiusque Italiae non tantum publicis, sed etiam ecclesiasticis et privatis rebus – nam tota hieme non aliud fecit imperator – missaque iterum in Beneventanos expeditione cum Pippino filio suo ipse post paschaVII. Kal. Mai. Roma profectus Spoletium venit.Ibi dum esset, II. Kal. Mai. hora noctis secunda terrae motus maximus factus est, quo tota Italia graviter concussa *est. Quo motu tectum basilicae beati Pauli apostoli magna ex parte cum suis trabibus decidit et in quibusdam locis urbes montes ruerunt. Eodem anno loca quaedam circa Renum fluvium et in Gallia et in Germania tremuerunt. Pestilentia propter mollitiem hiberni temporis facta est.Imperator de Spoletio Ravennam veniens aliquot dies ibi moratus Papiam perrexit. Ibi nuntiatur ei, legatos Aaron Amir al Mumminin regis Persarum portum Pisas intrasse. Quibus obviam mittens inter Vercellis et Eporeiam eos sibi fecit praesentari; unus enim ex eis erat Persa de Oriente, legatus regis Persarum, – nam duo fuerant – alter Sarracenus de Africa, legatus amirati Abraham, qui in confinio Africae in Fossato praesidebat. Qui Isaac Iudeum, quem imperator ante quadriennium ad regem Persarum cum Lantfrido et Sigimundo miserat, reversum cum magnis muneribus nuntiaverunt; nam Lantfridus ac Sigimundus ambo defuncti erant. Tum ille misit Ercanbaldum notarium in Liguriam ad classem parandam, qua elefans et ea, quae cum eo deferebantur, subveherentur. Ipse vero celebrato die natali sancti Iohannis baptistae apud Eporeiam Alpes transgressus in Galliam reversus est.Ipsa aestate capta est Barcinona civitas in Hispania iam biennio obsessa; Zatun praefectus eius et alii conplures Sarraceni conprehensi. Et in Italia Teate civitas similiter capta et incensa est eiusque praefectus Roselmus conprehensus; castella, quae ad ipsam civitatem pertinebant, in deditionem accepta sunt. Zatun et Roselmus una die ad praesentiam imperatoris deducti et exilio dampnati sunt.Ipsius anni mense Octobrio Isaac Iudeus de Africa cum elefanto regressus Portum Veneris intravit; et quia propter nives Alpes transire non potuit, in Vercellis hiemavit.Imperator Aquisgrani palatio natalem Domini celebravit. Et inmutavit se numerus annorum in 802. DCCCII. Herena imperatrix de Constantinopoli misit legatum nomine Leonem spatarium de pace confirmanda inter Francos et Grecos, et imperator vicissim propter ipsum absoluto illo misit Iesse episcopum Ambianensem et Helmgaudum comitem Constantinopolim, ut pacem cum ea statuerent. Celebratum est pascha Aquisgrani palatio.Ipsius anni mense Iulio, XIII. Kal. Aug., venit Isaac cum elefanto et ceteris muneribus, quae a rege Persarum missa sunt, et Aquisgrani omnia imperatori detulit; nomen elefanti erat Abul Abaz.Ortona civitas in Italia in deditionem accepta, Luceria quoque frequenti obsidione fatigata et ipsa in deditionem venit, praesidiumque nostrorum in ea positum.Imperator aestatis tempore in Arduenna venatibus operam dedit et misso Saxonum exercitu Transalbianos Saxones vastavit.Grimoaldus Beneventanorum dux in Luceria Winigisum comitem Spoletii, qui praesidio praeerat, adversa valitudine fatigatum obsedit et in deditionem accepit captumque honorifice habuit.Imperator Aquisgrani natalem Domini celebravit. Et inmutavit se numerus annorum in 803. DCCCIII. Hoc hieme circa ipsum palatium et finitimas regiones terrae motus factus et mortalitas subsecuta est.Winigisus a Grimoaldo redditus est; et missi domni imperatoris de Constantinopoli reversi sunt, et venerunt cum eis legati Nicifori imperatoris, qui tunc rempublicam regebat, – nam Herenam post adventum legationis Franciae deposuerunt, – quorum nomina fuerunt Michahel episcopus, Petrus abbas et Calistus candidatus. Qui venerunt ad imperatorem in Germania super fluvium Sala, in loco qui dicitur Saltz, et pactum faciendae pacis in scripto susceperunt. Et inde dimissi cum epistola imperatoris Romam regressi atque Constantinopolim reversi sunt.Imperator autem in Baioariam profectus dispositis Pannoniarum causis Decembrio mense Aquasgrani reversus est ibique natalem Domini celebravit. Et inmutavit se numerus annorum in 804. DCCCIIII. Imperator Aquisgrani hiemavit. Aestate autem in Saxoniam ducto exercitu omnes, qui trans Albiam et in Wihmuodi habitabant, Saxones cum mulieribus et infantibus transtulit in Franciam et pagos Transalbianos Abodritis dedit. Eodem tempore Godofridus rex Danorum venit cum classe sua necnon et omni equitatu regni sui ad locum, qui dicitur Sliesthorp, in confinio regni sui et Saxoniae. Promisit enim se ad conloquium imperatoris venturum, sed consilio suorum territus propius non accessit, sed, quicquid voluit, per legatos mandavit. Nam imperator super Albiam fluvium sedebat, in loco, qui dicitur Holdunsteti, et missa ad Godofridum legatione pro perfugis reddendis me*dio Septembrio Coloniam venit. Dimissoque exercitu primo Aquasgrani, deinde Arduennam petit; et venationibus indulgens Aquasgrani reversus est.Medio Novembrio allatum est ei, Leonem papam natalem Domini cum eo celebrare velle, ubicumque hoc contingere potuisset. Quem statim misso ad sanctum Mauricium Carlo filio suo honorifice suscipere iussit. Ipse obviam illi Remorum civitatem profectus est ibique susceptum primo Carisiacum villam, ubi natalem Domini celebravit, deinde Aquasgrani perduxit; et donatum magnis muneribus per Baioariam ire volentem deduci fecit usque Ravennam. Causa adventus eius haec erat: perlatum est ad imperatorem aestate praeterita, Christi sanguinem in Mantua civitate fuisse repertum; propter hoc misit ad papam, petens, ut huius famae veritatem inquireret. Qui accepta occasione exeundi primo in Langobardiam quasi pro inquisitione praedicta profectus est indeque arrepto itinere subito ad imperatorem usque pervenit. Mansitque apud illum dies octo et, sicut dictum est, Romam repedavit. Et inmutavit se numerus annorum in 805. DCCCV. Non multo post capcanus, princeps Hunorum, propter necessitatem populi sui imperatorem adiit, postulans sibi locum dari ad habitandum inter Sabariam et Carnuntum, quia propter infestationem Sclavorum in pristinis sedibus esse non poterat. Quem imperator benigne suscepit – erat enim capcanus christianus nomine Theodorus – et precibus eius annuens muneribus donatum redire permisit.Qui rediens ad populum suum pauco tempore transacto diem obiit. Et misit caganus unum de optimatibus suis, petens sibi honorem antiquum, quem caganus apud Hunos habere solebat. Cuius precibus imperator adsensum praebuit et summam totius regni iuxta priscum eorum ritum caganum habere praecepit.Eodem anno misit exercitum suum cum filio suo Carlo in terram Sclavorum, qui vocantur Beheimi. *Qui omnem illorum patriam depopulatus ducem eorum nomine Lechonem occidit; et inde regressus in Vosego silva ad imperatorem venit in loco, qui dicitur Camp.Nam imperator Iulio mense de Aquisgrani profectus Theodonis villam atque per Mettis transiens Vosegum petiit. Ibique venationi operam dans post reversionem exercitus ad Rumerici castellum profectus ibique aliquantum temporis moratus ad hiemandum in Theodonis villa palatio suo consedit. Ibi ad eum ambo filii sui Pippinus et Hludowicus venerunt, celebravitque ibi natalem Domini. Et inmutavit se numerus annorum in 806. DCCCVI. Statim post natalem Domini venerunt Willeri et Beatus duces Venetiae necnon et Paulus dux Iaderae atque Donatus eiusdem civitatis episcopus legati Dalmatarum ad praesentiam imperatoris cum magnis donis. Et facta est ibi ordinatio ab imperatore de ducibus et populis tam Venetiae quam Dalmatiae.Illisque absolutis conventum habuit imperator cum primoribus et optimatibus Francorum de pace constituenda et conservanda inter filios suos et divisione regni facienda in tres partes, ut sciret unusquisque illorum, quam partem tueri et regere debuisset, si superstes illi eveniret. De hac partitione et testamentum factum et iureiurando ab optimatibus Francorum confirmatum, et constitutiones pacis conservandae causa factae, atque haec omnia litteris mandata sunt et Leoni papae, ut his sua manu subscriberet, per Einhardum missa. Quibus pontifex lectis et adsensum praebuit et propria manu subscripsit.Imperator dimisso utroque filio in regnum sibi deputatum, Pippino scilicet et Hludowico, de villaTheodonis palatio per Mosellam et Rhenum secunda aqua Noviomagum navigavit ibique sanctum quadragesimale ieiunium et sacratissimam paschae festivitatem celebravit. Et inde post non multos dies Aquasgrani veniens Karlum filium suum in terram Sclavorum, qui dicuntur Sorabi, qui sedent super Albim fluvium, cum exercitu misit; in qua expeditione Miliduoch Sclavorum dux interfectus est, duoque castella ab exercitu aedificata, unum super ripam fluminis Salae, alterum iuxta fluvium Albim. Sclavisque pacatis Karlus cum exercitu regressus in loco, qui dicitur Silli, super ripam Mosae fluminis ad imperatorem venit.Missa est et manus de Baioaria et Alamannia atque Burgundia sicut anno superiore in terram Beeheim vastataque terrae non minima portione absque ullo gravi incommodo regressa.Eodem anno in Corsicam insulam contra Mauros, qui eam vastabant, classis de Italia a Pippino missa est, cuius adventum Mauri non expectantes abscesserunt; unus tamen nostrorum, Hadumarus comes civitatis Genuae, inprudenter contra eos dimicans occisus est. In Hispania vero Navarri et Pampilonenses, qui superioribus annis ad Sarracenos defecerant, in fidem recepti sunt.Classis a Niciforo imperatore, cui Niceta patricius praeerat, ad reciperandam Dalmatiam mittitur; et legati, qui dudum ante quattuor fere annos ad regem Persarum missi sunt, per ipsas Grecarum navium stationes transvecti ad Tarvisiani portus receptaculum nullo adversariorum sentiente regressi sunt.Imperator celebravit natalem Domini Aquisgrani. Et inmutatus est numerus annorum in *807. DCCCVII. Anno superiore IIII. Non. Septembr. fuit eclypsis lunae; tunc stabat sol in XVIma parte Virginis, luna autem stetit in XVIma parte Piscium; hoc autem anno pridie Kal. Febr. fuit luna XVIIma, quando stella Iovis quasi per eam transire visa est, et III. Id. Febr. fuit eclipsis solis media die, stante utroque sidere in XXV. parte Aquarii. Iterum IIII. Kal. Mart. fuit eclypsis lunae, et apparuerunt acies eadem nocte mirae magnitudinis, et sol stetit in undecima parte Piscium, et luna in undecima parte Virginis. Nam et stella Mercurii XVI. Kal. Aprilis visa est in sole quasi parva macula, nigra tamen, paululum superius medio centro eiusdem sideris, quae a nobis octo dies conspicitur. Sed quando primum intravit vel exivit, nubibus impedientibus minime adnotare potuimus. Iterum mense Augusto, XI. Kal. Septembr., eclypsis lunae facta est hora noctis tertia, sole posito in quinta parte Virginis et luna in quinta parte Piscium. Sicque ab anni superioris Septembrio usque ad anni praesentis Septembrium ter luna obscurata est et sol semel.Radbertus missus imperatoris, qui de Oriente revertebatur, defunctus est; et legatus regis Persarum nomine Abdella cum monachis de Hierusalem, qui legatione Thomae patriarchae fungebantur, quorum nomina fuere Georgius et Felix, – hic Georgius est abba in monte Oliveti, et cui patria Germania est, qui etiam proprio vocatur nomine Egilbaldus, – ad imperatorem pervenerunt munera deferentes, quae praedictus rex imperatori miserat, id est papilionem et tentoria atrii vario colore facta mirae magnitudinis et pulchritudinis. Erant enim omnia bissina, tam tentoria quam et funes eorum, diversis tincta coloribus. Fuerunt praeterea munera praefati regis pallia sirica multa et preciosa et odores atque unguenta et balsamum; necnon et horologium ex auricalco arte mechanica mirifice conpositum, in quo duodecim horarum cursus ad clepsidram vertebatur, cum totidem aereis pilulis, quae ad completionem horarum decidebant et casu suo subiectum sibi cimbalum tinnire faciebant, additis in eodem eiusdem numeri equitibus, qui per duodecim fenestras completis horis exiebant et inpulsu egressionis suae totidem fenestras, quae prius erant apertae, claudebant; necnon et alia multa erant in ipso horologio, quae nunc enumerare longum est. Fuerunt praeterea inter praedicta munera candelabra duo ex auricalco mirae magnitudinis et proceritatis.
1 2 3 4 5 6 7


А-П

П-Я